- MOTYA
- MOTYAvel MOTYE, oppid. Siciliae, apud Pachynum promontor. ab Agrigentinis excisum, Afris eiectis: cuius locis nunc S. Giovanni Fazello. Item apud Hyccaram itidem excisum, interillam et Panormum: cuius locus Sferra cavalio, aliis Porto Gallo. Item in peninsula apud Erycem montem, in ora Occidentali, cuiuslocus nunc Mundello Ortelio. De Motya sic Bochart. Wir Magnus de Phoenic. Colon. l. 1. c. 27. A Lilybaeo promuntorio, verlus Aquilonem navigantibus, statim occurrit Motye, Poenorum colonia, Diodor. Sic l. 14. Οὐ μακρὰν τοῦ λάφου τούτου Μοτύη πόλισ ἦν ἂποικος Καιχηδονίων, ἧ μάλιςτα ἐχρῶντο κατὰ τῆς Εικελίας ὁρμητηρίῳ. Non procul ab illo colle (Eryce) sita erat urbs Motye, colonia Carthaginensium, quâ postissimum utebantur, ut belli sede, unde in Siciliam irrumperent. Proinde Thucydides de Phoenicibus, Μοτύην καὶ Σολόεντα καὶ Πάνορμον. etc. ενἐμοντο, etc. ὅτι εντεῦςθεν ἐλάχιςτον πλοῦν Καρχηδὼν Σικελίας ἀπέχει, Motyam, Soluntem et Panormum incoluerunt, etc. quia minimô inde in Carthaginem traiectu Sicilia distat. Et Pausan. in Eliacis: Ε᾿ςτὶ δὲ κατὰ τὴν ἄκραν εν Σικελίᾳ τὴν τετραμμένην ἐπὶ Λιβύης καὶ Νότου, καλουμένην δὲ Πάχυνον (lege Λιλυβαῖεν᾿ Μοτύη πόλις. Οἰκοὑσι δὲ Λίβυες ἐπ᾿ αὐτῇ καὶ Φαίνικες, Ad Pachynum (imo ad Lilybaeum) Siciliae promuntorium, quod in Africam et Austrum, est Motye urbs, quam tenent Afri et Poeni. Motye in Dio doro legitur urbs fuisse valde insignis τῷ τε πλήςθει, καὶ τῷ κάλλει τῶν οἰκιῶν εἰς ὑπερβολὴν πεφιλοτεχνημένη, διὰ τὴν εὐπορίαν τῶν κατοικούντων, et domorum copiâ, et specie magnifice exornata propter incolarum divitias. Situs prope qualis Tyri, nempe in insula, quam Isthmus manufactus stadiorum 6. ita continenti iunxerat, ut ex insula facta esset Chersonesus. Idem Diodorus, Αὕτη δ᾿ ἡ πόλις ἦν ἐπί τινος νήσου κειμένη τῆς Σικελίας ἀπέχουσα ςταδίους ἕζ. Et paulopost, εἶχε δὲ καὶ ὁδὸν ςτενὴν χειροποίητον, φέρουσαν ἐπὶ τῆς Σικελίας αἰγιαλόν. Dictam sabulatur Steph. ἀπὸ Μοτύης γυναικὸς μηνυσάσης Η῾ρακλεῖ τοὺς ἐλάσαντας τοὺς αὐτοῦ βοῦς. Ego dictam interpretor Punicâ voce metuha, i. e. protensam, propter Chersonesi longitudinem. Ad Aquilonem fuit Motyensium portus, quem multis describit Polyaenus l. 5. in Dionysio, olim sat tutus. Nunc Isola di S. Pantaleone; in valle Mazarae, inter Drepanum ad Boream et Lilybaeum promuntor. ad Meridiem, contra Aegades, Insul. Baudrando. Gentile Motyaeus, nam corrupte legitur apud Steph. Μοτυσαῖος. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.